CUBEBA seu CUBABUM

CUBEBA seu CUBABUM
CUBEBA, seu CUBABUM
veterib. Latinis Cumanum; Graece κώμακον, cum casia et cinnamomo memoratur Theophrasto, inter eas species, quae ex Arabia et India afferebantur, hodieque in Iava, ubi plurimum nascitur, Cumuc dicitur. Fructus est vel semen, Graecis veteribus μυρτίδανον quoque, a myrti similitudine dictum: quod illud piper est, quod passim ita exponi legimus, in Lexicis Graecorum. Genus certe esse piperis Cubebam, non antiquis modo, sed et Neotericorum multis persuasum est: sic et myrtidanum genus piperis apud Hippocratem est; cui simile et aliud genus piperis, quod caudatum dicitur. Unde liquet, falli Avicennam, qui Cubebam Arabum nostramque, carpesium interpretatur Galeni: hoc enim genus aromatis est, surculis cinnamoni virtute praeditum. Cubeba vero non festuca est seu surculus, sed fructus etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1306.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”